et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in
manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra
Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in
cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius
et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad
Achis filium Mahoc regem Geth
et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir
et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et
Abigail uxor Nabal Carmeli
et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non
addidit ultra ut quaereret eum
dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis
detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi
cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum
dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam
causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc
fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione
Philisthinorum quattuor mensuum
et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri
et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in
terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti
et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem
virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos
et vestes revertebatur et veniebat ad Achis
dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie
respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem
Hiramel et contra meridiem Ceni
virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in
Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et
hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in
regione Philisthinorum
credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est
contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus